Home  |   Sustainable development
Job openings

Cum audisset ex tanta parte iam factum, quod tibi cotidie plangebat ut fieret, veritatem me nondum adeptum, sed falsitati iam ereptum: immo vero quia certa erat et quod restabat te daturum, qui totum promiseras, placidissime et pectore pleno fiduciae respondit mihi, credere se in Christo, quod priusquam de hac vita emigraret, me visura esset fidelem catholicum. et hoc quidem mihi. tibi autem, fons misericordiarum, preces et lacrimas densiores, ut accelerares adiutorium et inluminares tenebras meas: et studiosius ad ecclesiam currere et in Ambrosi ora suspendi, ad fontem salientis aquae in vitam aeternam. diligebat autem illum virum sicut angelum dei, quod per illum cognoverat me interim ad illam ancipitem fluctuationem iam esse perductum, per quam transiturum me ab aegritudine ad sanitatem, intercurrente artiore periculo, quasi per accessionem, quam criticam medici vocant, certa praesumebat.

Gquia hoc ei tu per visum pollicitus eras. et invenit me periclitantem quidem graviter desperatione indagandae veritatis: sed tamen ei cum indicassem non me quidem iam esse Manichaeum, sed neque Catholicum Christianum, non, quasi inopinatum aliquid audierit, exiluit laetitia, cum iam secura fieret ex ea parte miseriae meae, in qua me, tamquam mortuum, resuscitandum tibi flebat, et feretro cogitationis offerebat, ut diceres filio viduae; Iuvenis, tibi dico, surge: et revivesceret et inciperet loqui, et traderes illum matri suae. nulla ergo turbulenta exultatione trepidavit, cor eius EN.
Sitemap       Legal information